Hľadaný výraz: psalms 87, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Filiorum Core. PSALMUS. Canticum. Fundamenta eius in montibus sanctis; 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! - 4 Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me; ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia: hi nati sunt illic. 5 Et de Sion dicetur: “ Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus ”. 6 Dominus referet in librum populorum: “ Hi nati sunt illic ”. 7 Et cantant sicut choros ducentes: “ Omnes fontes mei in te ”.

1

mail   print   facebook   twitter